monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 15
Ex quibus universis perspicuum est, me nihil novi de virginibus nuptisque dixisse: sed maiorum in omnibus secutum esse sententiam, tam huius videlicet, quam reliquorum, qui de Ecclesiasticis dogmatibus disputarunt: QUORUM AEMULARI exopto negligentiam potius, quam aliorum obscuram diligentiam. Tumeant contra me mariti, quare dixerim: 'Oro te, quale illud bonum est, quod orare prohibet: quod corpus Christi accipere non permittit? Quando impleo mariti officium, non impleo continentis.' Iubet idem Apostolus in alio loco, ut semper oremus . 'Si semper orandum est, nunquam ergo coniugio serviendum. Quoniam quotiescumque uxori debitum reddo, orare non possum.' Hoc quare dixerim, perspicuum est, quia interpretabar illud Apostoli dictum: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi . Paulus Apostolus dicit, quando coimus cum uxoribus, nos orare non posse. Si per coitum quod minus est impeditur, id est, orare: quanto plus quod maius est, id est, Corpus Christi prohibetur accipere? Petrus ad continentiam hortatur: Ne impediantur orationes nostrae. Quod hic, quaeso, peccatum meum est? quid commerui? quid deliqui? Si turbidae, et nebulosae aquae fluunt, non est alvei culpa, sed fontis. An idcirco arguor, quod de meo ausus sum adiicere: 'Quale illud bonum est, quod Corpus Christi accipere non permittit? Ad hoc breviter respondebo. Quid est maius orare, an Corpus Christi accipere?' Utique accipere corpus Christi. Si per coitum quod minus est impeditur, multo magis quod maius est. Diximus in eodem volumine . Panes propositionis ex Lege non potuisse comedere David, et socios eius nisi se triduo mundos a mulieribus respondissent . non utique a meretricibus, quod damnabatur a Lege: sed ab uxoribus, quibus licite iungebantur. Populum quoque quando accepturus erat Legem in Monte Sina, tribus dicbus iussum esse ab uxoribus abstinere Scio Romae hanc esse consuetudinem, ut fideles semper Christi corpus accipiant, quod nec reprehendo, nec probo: Unusquisque enim in suo sensu abundat Sed ipsorum conscientiam convenio, qui eodem die post coitum communicant, et iuxta Persium, noctem flumine purgant ; quare ad Martyres ire non audent? quare non ingrediuntur Ecclesias? An alius in publico, alius in domo Christus est? Quod in Ecclesia non licet, nec domi licet. Nihil Deo clausum est, et tenebrae quoque lucent apud Deum. Probet se unusquisque, et sic ad Corpus Christi accedat; non quod dilatae communionis unus dies, aut biduum sanctiorem efficiat Christianum, ut quod hodie non merui, cras vel perendie merear: sed quod dum doleo me non communicasse Corpori Christi, abstineam me paulisper ab uxoris amplexu: ut amori coniugis, amorem Christi praeferam. Durum est, et non ferendum est. Quis hoc saecularium sustinere potest? Qui potest sustinere, sustineat: qui non potest, ipse viderit. Nobis curae est, NON QUID UNUSQUISQUE POSSIT, aut velit; sed quid Scripturae praecipiant, dicere.